- ORICHALCUM
- ORICHALCUMapuc Horat. de Arte, v. 202. Virg. Aen. l. 12. v. 87. et Stat. Theb. l. 10. Graecis ὀρείχαλκος. i. e. montanum aes, verum nomen huius metalli est, quod Romanorum vetusl issimi, Plautum in Curcul. Actu 1. sc. 3. v. 46. et Pseudolo, Actu 2. sc. 3. v. 22. Festus item in Lexico, tamquam ab aureo colore, quem non pauci Scriptores ei tribuunt, Aurichalcum scripsêre. Origo vocis inde, quia vetus erat fabula, e sylvosis montibus in cendio correptis praestantissima metalla defluxisse. Ita Galliae montes, olim Rhiphaei, dein Olbii, nunc Alpes dicti, ut ait apud Athenaeum l. 6. non optimus Geographus Posidonius, ἀυτομάτως ὕλης ἐμπρηςθείσης ἀργύρ´ῳ διεῤῥύη, sylvâ per se incensâ argento profluxerunt, et Strabo l. 3. Idem de Hispaniae metallis agens, negat se illi fabulae fidem derogare, quâ fertur ὅτι τῶ δρυῶν ποτε ἐμπρἤςθέντων ἡ γῆ τακεῖσα ἅτε ἀργυρῖτις καὶ χρυσῖτις, ἐις τὴν ἐπιφάνειαν ἐξέζεσε, διὰ δὲ τοῦτο πᾶν ὄρος καὶ πάντα βουνὸν ὕλην ῏ειναι νομίσματος, silvis olim incensis terram liquatam, tam quae argentô, quam quae auro fecundaest et in supersiciein ebulliisse, et propterea montem omnem atque omnem collem materiam esse nummorum De Pyrenaeo saltu, simile quid scribit Diodor. Sic. l. 5. Et ne argenti solum ac auri metalla eô casu liquata credas, de aere quoque et plumbo sic Lucretius l. 5. v. 1251.Quidquid id est, quacumque e causa flammeus ardorHorribili sonitu silvas exederat altas,Ab radicibus, et terram percoxerat igni,Manabat rivis ferventibus, in loca terraeConcava, conveniens argenti rivus et auri,Aeris item et plumbi etc.Hanc itaque et Orichalco originem fuisse, volunt, Sed uti, qui ab aureo colore dictum putârunt, hôc nomine designârunt vulgare illud aes, quod cum naturâ sit rubrum, admixtâ Cadmiâ flavescit; cum apud Veteres orichalcum aliud fuerit aere longe pretiosius, nec multum infra auri pretium, insuper albi coloris: sic qui a montibus ei nomen et ortum esse contendunt, non magis certa loquuntur. De coetero, tam rarum inventu est nativum Orichalcum, ut Plato illud describat, tamquam ὀνομαζόμενον μόνον, solô nomine notum: Imo, an vere extetm aut vero unquam exstiterit, iam inde ab Aristotele inter Scriptores res fuerit controversa, ut patet ex Apollonii Scholiaste l. 4. v. 973. Vide quoque Hesychium, Plinium, l. 34. c. 2. Tzetzem in Hesiodum, Etymologum, Phavorinum, Pollucem, Alios; e quibus Pollux, Τὸ δὲ τοῦ ὀρειχάλκου μέταλλον, inquit, οὐδέτω καὶ νῦν εἰς πίςτιν ἥκει βεβαίαν, Orichalci vero metallum hodicque nondum firmâ fide creditur. Tamen aes Demonesium, i. e. e Demoneso Insul. prope Chalcedonem, pro Oricalcho videtur esse habitum, ex Aristotele in Mirabil. ubi aes hoc e fundo maris effodi, et ex eo statuam Sicyone, in veteri Templo Apollinis, item alias, quae orichalcae vocentur, in urbe Pheneo conflatas esse, narrat. Idem forte suspicari liceat de aere Mossynaeco, quod Philosophus vocat λαμπρότατον καὶ λευκότατον, splendore et candore excellens, quae duae sunt orichalci notae characteristicae. Sed et idem forte fuerit Orichalcum cum chalcolibano, quomodo vocem hanc interpretatus Hieronymus Apocalyps. c. 1. v. 15. qua de re vide supra passim, inprimis ubi de Aere Indico, Mossynaeco et Sicyonio, seu Demonesio, plura vero apud Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 16. ubi Hasmal apud Exsechiel. aurichalcum esse probat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.